- SALADINUS
- SALADINUSTurcarum Rex bellicosissimus. Fuit primo Dux copiarum Noradini, Sultani Damasci, et Aegyptum occupavit, A. C. 1164. Principis Cairi viduâ ibi ductâ. Dein Noradinô mortuô, dum fil. huius adolesceret, ad clavum vocatus est: quô tempore Christianos remis velisque persequi incepit. Et quidem A. C. 1177. invasurus Hierosolymam, grandi clade affectus est: quâ irritatior A. C. 1180. Euphrate traiectô, plurimas urbes Nisiben usque in suam potestatem redegit, vicinis formidabilis. Alepum cepit A. C. 1184. postmodum induciis pactis: quibus Comitis Tripolitani, Guidonis Regis Hierosolymitani aemuli suasu, ruptis, vicit Christianos A. C. 1187. collectôque 800000. hominum exercitu, denuo superior, cepit Guidonem, capireque plexis Equitibus Templariis et S. Iohannis, plurima loca subegit, ipsâ tandem Hierosolyinâ poritus: quô nuntiô acceptô, Urbanus II. prae animi dolore interiit, et Concil. Parisiensi A. C. 1188. indultae sunt Philippo Augusto de cimae Saladinianae. Ab obsidione dein Tyri saepius repulsus, post aliquot alias clades a Christianis acceptas, obiit A. C. 1193. hereditate eius inter filios misere laceratâ. Guil. Tyrius, Robertus Guichard. etc. Baron. in Annal. Sic cum Christianis per 30. amplius annos variâ fortunâ bellum gessit, saeprus tamen victus, quam victor, fuit, donec Balduinô Hierosolymorum rege mortuô multis partibus superior,Hierosolymam cepit, huicque regno finem imponens, et Aegyptum Syriamque im perio suo adiecit. Nic. Lloyd
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.